CORPUS [F]EROX

 

 

anulus moriens moriente anulo, sortes

ad plures ingestas, animae vetitae, absurdae

alapae, vita atque temporibus breviores

animae intimae plurimae plexae,

animae unde verticales alacres undae

plaudent, diei linteola

transparent alae inter alas animae priscae

incautae animae, oppositi rami:

 

flebilis instans instar daemon Triumpus adlivet,

fortuitum fit signum signis, speculo niger

blandulus immensus gurges: dum una tota

ambigua volvit revolvit res verbi helicem

morientis anuli:

sed res maxima dormit

inter maximas res, anima unanimis,

unanimis anima, emanans anima, manu

inanimis in animis, subterranima esca

 

 

Emilio Villa [1914-2003]

(da Verboracula, 1981)

 

 


Il contatore dei visitatori Shiny Stat attivo da dicembre 2006